monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, VI.De derogatione paganorum. <<<     >>> VIII.Quomodo Licinius fugatus, et Christianos fuerit persecutus, et novissime victus.

Cassiodorus, 1, CAPUT VII.De Constantio patre Constantini.

1 Igitur Ecclesiae sub regimine Constantini alacriter agebant, et quotidianis diebus augebantur, favente et unanime principe, et multis eas beneficiis elevante [ed., multis eius beneficiis elevatae]; quas etiam prius inconcussas Dominus a periculis turbisque servavit. Nam cum persecutiones diversas Ecclesiae in alio terrarum orbe paterentur, solus Constantius Constantini pater licenter Christianis in sua consistere religione concessit.
2 Denique aliquod tale eum miraculum et memoria dignum egisse cognovi. Is enim probare volens quosdam in suo palatio Christianos, si boni et solidi essent viri, evocans universos praecepit dicens, ut si quidem venirent ad sacrificandum et eius colerent deos, circa eum essent, et in suo cingulo permanerent; si vero refugerent, egrederentur de palatio gratias agentes quod minime punirentur.
3 Cumque in utroque apparuissent, alii quidem desertores religionis, alii vero divina praesentibus praeponentes, deliberavit eis amicis et consiliariis uti qui in melioribus fideles constanter permanserant; alios autem velut effeminatos aversatus, expulit a suo colloquio: credens nunquam eos circa principem devotos fore, qui fuerint Dei sui sic paratissimi proditores.
4 Et ideo adhuc superstite Constantio non videbatur contra legem, quempiam esse Christianum apud eos qui ultra Italiam, Galliasque, et Britanniam, et qui circa Pyrenaeum habitabant montem usque ad Oceanum Hesperium. Cum vero Constantinus in eius successisset imperium, potius res Ecclesiae effloruerunt. Maxentio enim Herculii filio perempto, cum eius pars Constantino cessisset, iam licenter in religione vigebant qui circa Tiberim fluvium et Eridanum (quem Padum provinciales appellant) commorantur, et qui circa Aquilam commanebant; in quem locum sermo fertur advectam navigio Argo, et ad Tyrrhenum pelagus fuisse perductam. Argonautae enim ventum validum declinantes, non eodem navigio in regressione sunt usi; sed transeuntes mare quod super Scythas est, per haec flumina venerunt ad terminos Italorum; et hic hiemantes condiderunt civitatem quae nuncupatur Aemonia.
5 Aestate vero superveniente, cooperantibus eis provincialibus, fere quadringenta stadia arte mechanica trahentes Argo per terram ad fluvium Aquilam deduxerunt, qui permiscetur Eridano. Eridanus autem fauces habet in Italicum mare. Post praelium itaque, Cibalae, Dardanii, et Macedones, et qui circa Istrum tunc morabantur, nec non et Hellas, et Illyriorum gens omnis sub Constantino redacta est. [SOZOMEN., lib. I, cap. 6, p. 407.]
Cassiodorus HOME

bav824.17 bnf1603.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik